Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 3.8.1 Cic. Fam. 3.8.3 (English) >>Cic. Fam. 3.8.5

3.8.2 sed prima duo capita epistulae tuae tacita mihi quodam modo relinquenda sunt; nihil enim habent, quod definitum sit aut certum, nisi me vultu et taciturnitate significasse tibi non esse amicum, idque, pro tribunali cum aliquid ageretur, et non nullis in conviviis intellegi potuisse. hoc totum nihil esse possum intellegere; sed, cum sit nihil, ne quid dicatur quidem intellego; illud quidem scio, meos multos et inlustris et ex superiore et ex aequo loco sermones habitos cum tua summa laude et cum magna [sollicitudine] significatione nostrae familiaritatis ad te vere potuisse deferri. nam quod ad legatos attinet, quid a me fieri potuit aut elegantius aut iustius quam ut sumptus egentissimarum civitatum minuerem sine ulla imminutione dignitatis tuae, praesertim ipsis civitatibus postulantibus? nam mihi totum genus legationum tuo nomine proficiscentium notum non erat. Apameae cum essem, multarum civitatum principes ad me detulerunt sumptus decerni legatis nimis magnos, cum solvendo civitates non essent. hic ego multa simul cogitavi.

3.8.3 primum te, hominem non solum sapientem, verum etiam, ut nunc loquimur, urbanum, non arbitrabar genere isto legationum delectari, idque me arbitror Synnadis pro tribunali multis verbis disputavisse, primum Ap. Claudium senatui populoque Romano non Midaeensium testimonio (in ea enim civitate mentio facta est), sed sua sponte esse laudatum; deinde me ista vidisse accidere multis, ut eorum causa legationes Romam venirent, sed iis legationibus non meminisse ullum tempus laudandi aut locum dari; studia mihi corum placere, quod in te bene merito grati essent; consilium totum videri minime necessarium; si autem vellent declarare in eo officium suum, laudaturum me, si qui suo sumptu functus esset officio, concessurum, si legitimo, non permissurum, si infinito. quid enim reprehendi potest ? nisi quod addis visum esse quibusdam edictum meum quasi consulto ad istas legationes impediendas esse accommodatum. iam non tantum mihi videntur iniuriam facere ii qui haec disputant, quam si cuius aures ad hanc disputationem patent.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 3.8.1 Cic. Fam. 3.8.3 (English) >>Cic. Fam. 3.8.5

Powered by PhiloLogic